GALLICUS Oceanus

GALLICUS Oceanus
GALLICUS Oceanus
a Rheno ad Pyrenaeum usque promittitur; Gallis mer du Ponant, i. e. mare Occiduum: Plin. l. 4. c. 19. Oceanus Scptentrionalis: Claudio Ptol. Oceanus Germanicus: quibusdam Oceanus Barbaricus. Inter ostia Rheni, et os Sequanae Oceanus est Britannicus, ut Plin. l. 4. c. 19. placet, ab Insula Britannia dictus, quam inter, et Galliam Belgicam Lugdunensemque funditur: Hic prope ad os Ligeris usque pertinens, recentioribus mare Anglicum appellatur: Gallis nunc Canalis, nunc idque saepius la Manche, est enim inter Gallias, et Britanniam ins. manicae modo longus, erectus, et angustus: et ins. Britannia grandi angulo Rheni ora prospicit; atque uno latere Galliae Belgieae, ac provinciae Lugdunensi 2. ac tertiae adversa est: cuius lateris extrema extremae Britanniae minori, nimirum Uxanti insulae, et promuntorio Gobaeo vel. S. Matthaei respondent. Oceanus igitur Britannicus, sive mare Anglicum hinc Britanniam ins. vel Augliam, inde Hollandiam, Zelandiam, Flandriam, Picardiam, Nortmanniam, ac Britanniam minorem aut Cismarinam alluit: et ad Oceanum Britannicum sunt Gallorum populi, Batavi, Menapii, Morini, apud quod sretum Gallicum, fretum Morinûm Gratio dictum, Ambiani, Caleti, et trans sequanam Lexovii, Baiocasses, Coustantienses, Abrincatui, Dolenses, Aletenses, ac Osismii. Partes Oceani Britanniei sunt Fretum Gallicum, vel Fretum Morinum, Fretum Britannicum quibusdam nuncupatum: tum mare Rotomagense, quo Sequana, Rotomagum provinciae Lugdunensis 2. mertropolim. Butilam la Boville, Gemeticum, Caldebeccum, Guellebotum Quillebeuf, Tancredivillam Tancarville, Rupemque Riselae Roque de Rille praeterlapsus, recipitur. Venantii Fortunati in l. 6. Carm. 7. de Gelesuintha Regina, tale distichon est,
Pervenit, quâ se piscose Sequana fluctu
In mare fert iuncto Rotomagense sinu.
Ubi mare Rotomagense vocavit Fortunatus ab urbe nobilissima, partem Oceani Britannici circa ostium Sequanae, et quâ Sequana paulo ante Rotomagum praeterlapsus accipitur: Oceani Britannici portio inter ostia Sequanae et Ligeris, Armoricus coceanus aetate Ausonii vocabatur, cuius in Ep. 9. v. 35.
Sunt et, Aremoriei qui laudent ostrea opnti;
in Oceanum Britannicum influnnt Rhenus, Mosa, Scaldis, Agnio, Quantia, Alteia, Sumina, Aucum, Eara, Deppa, Sequana, Diva Oliina, Viria, Seva et Senuna, Arduns, Rintius Rance, aliaqueve flumina. Inco Oceano sunt insulae Walacria Walcheren, Vectis, Guith Britannis, Anglis Wight dicta, 20. milia passuum patens: Caesatea Gersey, et Sarmia aut Sarma Garnsey; haec 10. paroeciis constans, illa 12. ambae quondam Episcopatus Constantiensis portio, et olim Francorum, nunc Anglorum Regi subiectae, a Normannis, et Brirtonibus Francica lingua utentibus habitatae, ambae Aethico memoratae: Ebodia, Alderney, a Paulo Longobardo celebrata, Sarmiae proxima, quae vicum haber: Arme, et cautes eminentes verius quam insulae, Caseatae vel certe caeatae, numero circiter 13. vulgo Casquetes aut Quasquettes dictae; Liga, alias Iga apud Aethicum, Ligon: ins. Brehalia L'isle de Brehal aut Brehat. ins. Viridis l'isle Verre; Septem insulae les sept Isles Gallis nuncupatae; Batha isle de Bas Gallis, Anglis Basepole vocata: Andium ab Aethico aliisque non omissum, vulgo Andio; Uxantis vel Axantos, l'isle d'Ouessant, et Sena orae Osismicae adversa. Sequitur Oceanus Aquitanicus, a Gobaeo promuntorio ad Pyrenaeos montes longe lateque diffusus, ut Prolemaeo placet: licet ostio Ligeris, et prom. Pyrenaei veteribus Aquitaniae terminis proprie terminetur. Ad sinum Aquitanicum post Gobaeum Osisiniorum prom. claros olim Portus Vindanam, et Brivatem ponit Ptol. Ad eum sinum sunt populi Curiosolites, Veneti, atque Nannetes: tum Aquitanieae Gentes Pictones, Santones, Bituriges Vivisei, Meduli, Boii, atque Tarbelli. Parres sinûs Aquitanici sunt Pictonicus Oceanus; et Oceanus Santonicus a Tibullo, in Carmine ad Messallam, memoratus: Santonici sali et Pictonici litoris ostrea laudat Ausonius. A Medulis Medulicus Oceanus nomen accepit, Aus. in Ep. 9. medulorum Oceanus dictus, v. 18.
Sed mihi prae cunctis ditissima, quae Medulorum
Educat Oceanus, quae Burdigalensia nommen, etc.
Extrema pars Aquitanici sinûs est oceanus Tarbellicus, Idem in Parentalibus IV. v. 12. Tarbellus Oceanus appellatus,
Tarbellique furor perstrepit Oceani.
In hunc devolvuntur fluvii Bla vitta vel Blavetum, Vicinonia, Liger, Sepatis. Seure Niortoise vulgo dictus, Carantonus Garumna, Leria, Atur aut Aturrus. In illo quoque sunt insulae, Grana, Grane; Oaput equi Pen marck; insulae complures Venetorum, quae et Veneticae appellantur, ut ait Plin. l. 4. c. 19. septem maioris soli quam nominis, in
quibus eminet Pulera ins. Belle-isle, a re cognominata, ostio Ligeris adversa, ceterae incultae fere 200. Herius, a Nigro Monasterio dicta l'Isle de Nermonstier, alias Heys: Oia, Radis Re; Uliarus in Aquitanico sinu, Plin. ibidem ut supra memorata ins. Sidonio Olario nuncupata, Oleron: et ei adversae ins. Aia. vel Agioa, Isle d' Ais, Denepus Denep, Varenna la Garanne, Oria l'Isle d'Oire, et Insulae Medulicae Hadr. Vales. Not. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • OCEANUS Eous — vulgo Ocean Oriental, seu mer da la Chine dicitur, et Sinas alluit. Gaditanus, inter fretum Herculeum et mare Atlanticum, maredi Cadiz, verius est sinus; diciturque sinus Equarum, Golfo de las Reguas, Hispanis. Gallicus, vide Aquitanicus, quo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCEANUS Peruvianus — vulgô mer du Perou, iuxta Peruviam regionem AMericae meridionalis.. Pars est maris Austrini seu Pacifici. Rubrum mare, Vide Oceanus Arabicus, vulgo mer d Arabie. Scythicus, pars Septentrionalis inter Hyperboreum et Sericum, mer de Tartarie, seu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRITANNICUS Oceanus — Gallis le Manche, extenditur a promontorio Gobae, in Britannia minore et Bolerio, seu Antivestaeo, in Angliam ad Fretum Gallicum, le Pas de Calats. Dictus ab insul. Britannia, quam inter et Galliam Belgicam Lugdunensemque funditur, ac a Plimo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Mar Cantábrico — Mapa del mar Cantábrico Ubicación geográfica Contin …   Wikipedia Español

  • SARMIA — aut SARNIA Insul. Grenescy, Anglis Guernsey. Insul. est Oceani Britannici, cum Caesarea vulgo Iersey, Galliae quam Angliae propior, huius tamen imperium agnoscit: naturae munimentis tuta et smiris lapidis ferax, pomariis praeterea non minus ac… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Frankreich [1] — Frankreich (a. Geogr. u. Ant.). F. wurde von den Griechen Keltike, später Galatia u. mit zusammengesetztem Namen auch Keltogalatia, von den Römern aber Gallia, u. zwar im Gegensatz zu Gallia cisalpina, Oberitalien, Gallia transalpina (G. ultima,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Römisches Reich — Die Buchstaben und Zahlen zwischen den Linien | E4 | bezeichnen die Quadrate der Karte. Orte. AbellaE4 AbellinumEF4 AccaeF3 AceruntiaFG4 Ad FinesB1 Ad NovasNebenk. AgrigentumD7 Alba FucensD2 AlbalongaC3 AletriumD3 AllifaeE3 AlsiumBC3 AmiternumD2… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Germanen — Die heutigen Namen sind in Klammern beigefügt. Die Buchstaben und Zahlen zwischen den Linien | D3 | bezeichnen die Quadrate der Karte. I. Britannia.B E, 1 3 Aquae Sulis (Bath)C3 AtrebatesD3 BelgaeCD3 BlatobulgiumC1 Bolerium Prom. (Kap Landsend)B3 …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”